useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1212
Signature: 1.4.1212
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. September 1600
Sitzung vom 23. September 1600  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [23. September 1600] Die 23. Septembris habita fuit congregatio, cui interfuerunt plerique facultatis doctores. In ea lecta fuit venerabilis consistorii informatio ad datam sub D. Piselli supplicationem contra apothecarios, quae informatio habetur notata lit. A.

    Quae cum non esset conformis petitioni nostrae, excelsum regimen eam magnifico domino rectori et venerabili consistorio remittit addito decreto tali: (vacat).

    Hinc venerabile consistorium decano facultatique medicae illud ipsum decretum cum informatione transmisit, ut facultas hac in re quod sentiret, significaret, unde a nobis tale est responsum:

    Magnifice domine rector, venerabile consistorium.

    Inclusam venerabilis consistorii informationem A. ab excelso regimine magnificentiis vestris denuo remissam et ad facultatem nostram [fol. 405v] medicam transmissam ea qua par est reverentia recepimus. Quod autem ad ea, quae ab excelso regimine de reformanda et melioranda apotecariorum ordinatione et de taxa cum medicis tum pharmacopaeis statuenda spectat et ab nobis sententia nostra et modo, quo fieri id possit requiritur: his singillatim breviter sic respondemus.

    Et primo quidem, quod ad apothecariorum reformationem pertinet, cum id manifestum sit, antiquam et ab augustissimo imperatore Maximiliano II. factam ordinationem integram et summa prudentia institutam fuisse eoque tempore, quo servabatur, omnia rite processisse, erroresque qui postea multi et perniciosi irrepserunt omnes ex neglecta illius observatione profluxisse: In eam venimus sententiam, hic executione potius quam nova ulla reformatione opus esse. Etenim cum non modo dictae et prudenter institutae ordinationis observantia in totum neglecta sit sed etiam praestiti illorum juramenti immemores facti sint apothecarii, fit ut non modo amplius a facultate examinari non velint, sed etiam omne jus, quod alias a sapientissimis imperatoribus facultati nostrae medicae in apothecarios concessum fuit, jam prorsus ablatum videatur. Quin et penes venerabile consistorium (cui id optime notum ex privilegiis nostris esse deberet) in sua informatione in dubium verti videmus. Qui vero fieri potest, ut apothecariorum erroribus obviam eant medici (quod ab omnibus expetitur), si omnis in eos authoritas et jus tollatur? Et licet civili jurisdictioni nihil detractum cupiamus, ad ea tamen, quae ad artem spectant eos caesar augustissimae memoriae Maximilianus II. decano facultatique medicae subjectos esse voluit (ut per privilegii caesarei articulum quintum constat) et jus castigandi et officinam etiam occludendi illis tribuit. Ex quo patet, facultatem medicam nihil nisi intermissam privilegiorum suorum observantiam exposcere, quo erroribus, qui multi et perniciosae in dies exoriuntur, occurratur. Quod sane non modo medicis honorificum sed toti civitati utile magistratuique quam gratissimum esse deberet. [fol. 406r] Quod autem ad taxam pharmacopaeis injungendam spectat, id aliarum recte institutarum civitatum exemplo et laudabile et utile ducimus. Ad hancque rem tum ex medicis tum ex pharmacopaeis quosdam eligendos esse censemus, qui hac in re pro conscientia excelsum regimen informent.

    De statuenda demum medicis taxa id praeterquam, quod novum sit nec alicubi quod sciamus usitatum, medicorum decori et authoritati non parum officere censebunt, quicunque intelligent ideo ac prudentissimis legislatoribus medicis nullum determinatum fuisse praemium, quod parem restitutae sanitati dari non posse mercedem judicarint. Accedit quod cum tam pauperibus quam divitibus communis esse debeat medicorum opera, iniquum videri posset, tantum ab illis quantum ab his pro restituta sanitate exposcere.

    Tacemus quod ex divitibus plerique etiam bene meritos minime agnoscant, quin etiam si determinatum statuatur pro laboribus stipendium et illud reposcere non vero medico honorificum. Hac tamen in re si excelso regimini aliter visum fuerit, facultatem nostram semper in parendo promptam experientur.

    Interim tamen eas, quas possumus habemus gratias magnifico domino rectori et venerabili consistorio, quod in prima parte informationis suae contra empiricos, Judaeos, agyrtas et quoscunque alios vagantes medicos nec statutis nostris conformes, nostras partes tueantur et defendant. Qua in re, ea qua possumus submissione rogamus et obsecramus ut inposterum etiam facultatis nostrae decus et honorem, ut sui corporis non minimam partem sibi commendatum habere velint: aequissimaeque petitioni nostrae toti civitati proficuae favere non dedignentur. Quod cum aequum sit, facturos indubie speramus.

    N. decanus et facultas medica.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.