Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[1. Februar 1550] 1. Februarii anno 1550 habita fuit congregatio facultatis medice propter quosdam articulos. Primus fuit propter decretum rectoris ad instantiam vidue doctoris Tansteter, felicis memorie, propter 4 flor., quos ipse doctor Tansteter facultati mutuo dedit anno 19 post 1500. annum ad restaurandam domum medicorum, paulo ante incendio dirutam. Secundus articulus, quod magister civium et senatus moleste ferrent, doctores de facultate non visitare pauperes in hospitali civium, quemadmodum antecessores fecerunt, et petiit senatus a facultate, ut daret consilium in commodum pauperum, ut proprium possent habere medicum atque famulum tamquam apotecarium, qui ea, que doctor ordinaret, famulus administraret, cui vellent dare stipendium honestum et mensam apud magistrum hospitalis. Tertius articulus, quod Mag. Ioannes Lefelholtz, medicine candidatus, peteret litteras promotoriales a facultate ad senatum Nove Civitatis, ut illic practicam exercere posset. Quartus articulus, quad actio quedam esset inter facultatem et quemdam chirurgicum nomine Antonium Manium, qui intromisit se publice in practicam medicine scribendo digestiva et purgationes, in qua re nullam haberet peritiam, et quod facultas nihil posset apud dominos de regimine efficere, sed semper negotium illud prolongarent et suspenderent.
Ad primum articulum respondit facultas: Postquam domus medicorum incendio periit anno precedente et nullam haberent pecuniam in ladula facultatis, quilibet doctor tum existens in facultate, mutuo dedit facultati 4 tal. nummorum pro restauratione domus, accepta quietantia a facultate tali conditione, quod facultas [fol. 155v] velit unicuique satisfacere de proxima pecunia, que cederet facultati. Postquam autem domus fuit vendita, presentibus omnibus doctoribus de facultate, in qua eciam congregacione fuit doctor Tansteter, qui eundem fructum et commodum a domo ipsa accepit ut alii, et in ea congregatione ita actum fuit, quod omnes doctores erant contenti, ita quod nullus deinceps doctor neque aliquis ex successoribus eorum quippiam petiit a facultate, sine dubio quod illi boni viri extinxerunt et cassarunt quietantias suas a facultate acceptas, neque doctor Tanstetter in vita sua aliquid petiit, et certe credibile est, quod per negligentiam aut oblivionem non extinxerit suam quietantiam. Si animus eius fuisset aliquid petere a facultate, in vita sua petiisset et non ad 30 annos solutionem a facultate distulisset, quo eciam numero annorum omnia liquida debita expirarent. At quia deerant830aliquot septimane, quod non erat completus numerus 30 annorum, et tantum unus aderat testis, doctor videlicet Entzianer, qui erat suspectus, quod ita in congregatione prefata actum fuisset, decretum datum est per Consistorium, ut facultas831solveret liquidum ipsum debitum.
Ad secundum articulum respondit facultas, quod scirent ex evangelicis scriptis, quod visitare pauperes et illis benefacere esse maximum opus misericordie, et propter hoc opus Deus omnipotens omnem felicitatem in hoc mundo Viennensi civitati et toti provincie Austrie largitus est. Ita eciam propter negligentiam et impietatem illius operis omnia mala permisit, et quod doctores de facultate fuerint semper parati visitare pauperes ut antecessores nostri, illisque benefacere ut sinceri Cristiani. At senatus non curaret ea, que ad honorem doctorum et commodum pauperum requirerentur. Pro primo, cum doctor venerit visitandi gratia pauperes, non habet commodum locum, quo posset exercere practicam et audire ac examinare ipsos pauperes. Sedere in vaporariis pauperum est valde molestum, tum quod pauperes obruunt doctorem, quod non libere possit audire et examinare egrotum quemlibet seorsum, tum eciam propter fetorem, qui admodum est molestus his, qui non sunt asueti. Qui enim semper illic habitant, sunt asueti et non amplius sentiunt neque illis est molestum. Ob id coacti erant doctores in circuitu hospitalis querere locum exercendi practicam, neque illic erat locus aptus, eo quod turbarentur ab intraneis et extraneis hominibus pretereuntibus. Pro secundo, quod ligate essent manus doctoris, quod non omnia necessaria ordinare possent pauperibus, paupertatem hospitalis pretendentes. Pro tertio, quod ea, que in dieta et in medicinis ordinarent, illa non debite administrarentur. Omnibus enim idem cibus ac potus exhiberetur, sive sit in extrema debilitate constitutus sive non, sive eciam conducat sive non, et ita totus labor doctoris inanis est et prorsus inutilis, et doctor ipse est tanquam cooperculum non exercende vere pietatis in pauperes. Putant plures, pauperibus bene consultum esse, quod visitarentur per doctores de facultate pauperes, cum tamen nihil aut parum utilitatis pauperibus accedit. Quarto, privilegia facultatis satis frigide manutenerentur a senatu, et in exactionibus, quas steuras vocant, coguntur eciam de practica exactionem dare. Qua de re doctores de facultate multum gravarentur. Quinto, quod si senatus voluerit habere proprium medicum pro pauperibus in hospitali et appotecarium, laudaret [fol. 156r] facultas propositum senatus et offert se facultasnil minus, si opus fuerit, opera eius servire pauperibus ut prius. Si enim illi medico pauperum casus quispiam difficilis occurrerit, quod posset de facultate unum, duos aut totam facultatem vocare ad consultandum pro commodo egri vel pacientis.
Ad tertium articulum, ad dandas literas promotoriales Mag. Ioanni Löflholtz respondit facultas, quod id bona conscientia facere non posset, cum eundem numquam neque publice in disputationibus neque privato examine audissent; sed si conformaverit se statutis facultatis et assumpserit gradum baccalaureatus in medicina, tunc velint illi exhibere sue eruditionis dignum testimonium, et quod decanus prelegeret illi statuta facultatis, ut sciret se conformare illis.
Ad quartum articulum de actione Antonii Manu chirurgici, cum nihil possit facultas apud dominos de regimine contra prefatum Antonium impetrare aut assequi, supplicandum esse Regie Maiestati pro privilegio, quod nullus exercere debeat practicam medicine, nisi conformaverit se statutis facultatis, alias brevi tota facultas medica deficiet. Cogitur enim ferre onera universitatis, civitatis et hospitalis, que illi, qui non sunt in facultate, non ferunt et nil minus quam qui sunt in facultate lucrantur, et ita eciam fieret, quod qui essent in facultate, renunciarent illi, et sic tota facultas, quartum videlicet membrum universitatis Viennensis, in totum deficeret, quod certe esset magno dedecori toti studio Viennensi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.526, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.526/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success