Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1549] Anno a mundo redempto 1549., die Tiburcii et Valeriani iterum decanatus iugum cessit in humeros doctoris Francisci Emerici Oppaviani, publici et ordinarii practice professoris, irrevocabili dominorum doctorum de facultate consensu.
Non ita multa hac mutacione, quae facultatem hanc nostram concernunt, acta sunt.
Inscripti sunt primo ad facultatem consensu eiusdem facultatis:
Mag. Ioannes Leffelholcz, dedit sol. 4.
Mag. Andreas Planck, dedit sol. 4.
Habuere tum a me tum ab aliis professoribus testimonium, quod fere ad triennium doctores profitentes [in]hac schola Wiennensi audiverint, quare, etsi errore tardius, inscribi curarunt. Voluit tamen facultas, ne is error in posterum illis obnoxius sit quacumque racione.
Item dedit nomen suum facultati Mag. Ioannes Schröter Vinariensis, dedit sol. 4.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.521, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.521/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success