useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.413
Signature: 1.3.413
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Jänner 1534
Sitzung vom 18. Jänner 1534  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [18. Jänner 1534] Item 18. Ianuarii fuit facultas super precedentibus congregata et conclusit, quod facultati iuridice negocium hoc clare exponeretur, ita quod ipsi eligerent de sua facultate pariter unum, sicut facultas nostra fecit eligendo dominum doctorem Leopoldum ex Iordanis ad visitandum et requirendum cives, qui ,steuerhanndler' appellantur, ad delendum omnia ,restat' doctoribus iniuste et ex odio imposita usque ad hunc currentem annum 1534, et ad quietandum super hoc unumquemque sufficienter. Secundo conclusit facultas, ad satisfaciendum decreto civium, quod hoc anno toto doctor Wilhelmus Puelinger deberet esse pauperum medicus gratis et doctor Ioannes Entzianer per angariam visitet hospitale, et sic consequenter secundum senium iuxta privilegium serenissimi Cesaris Maximiliani facultati gratiose concessum.

    Tertio, quod porrigatur supplicacio ad senatum ad petendum inscribi ad librum actorum civitatis, et quod nobis dentur copie autentice, et in eadem supplicacione inserendum putaverunt quosdam hic contra privilegium divi Maximiliani practicantes, ut fratrem apud Predicatores681,Khatzpeckhing, Schleiffernigg et Barbitonsoris, qui successit Sebaldo, magistro suo. Item quod externi doctores hic practicantes ostenderent privilegia sua, et quod repeterent aut a practica prohiberentur.

    Item publicacio doctorum pro pauperibus electorum facta est die Purificationis Marie. Misi concionatori unum novum nummum, tres cruciferos valentem, cum pedello.

    Item doctor Prassicanus, decanus iuridice facultatis, et Doctor Leopoldus ex Iordanis ingressi sunt seu missi ad ,steuerhandler', ut delerent antiqua doctorum ,restat' super eorum personis et doctoratu aliquot annis imposita. Quibus responderunt, quod mox post senatus commissionem, de qua supra legimus, illa omnia ,restat' deleverint ex libris et libros dominis doctoribus ostenderunt pro evidencia veritatis, quod fecerunt et executi sunt. Sit laus Deo.

    Serenissimus Romanorum, Ungarie et Bohemie Rex Ferdinandus per commissionem Prage emanatam dedit et concessit universitati sue Vienensi liberam facultatem eligendi in rectorem prefate universitatis doctorem, licentiatum aut magistrum eciam in matrimonio constitutum682; voluit eciam, quod tercius locus in sessionibus ad superintendenciam Principis pertineret et eius pro tempore superintendentem ordinatum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    681 P. Nicolaus.
    682 Randglosse am linken Seitenrand rector uxoratus.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.