Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[25. März 1532] Vicesima quinta die Marcii doctor Sigismundus Haselreitter facultati et singulis doctoribus in facultate nostra tumpraesentibus iuxta statuta atque ordinationes statutorum satisfecit, tradita pedello pecunia, [fol. 116r] qui unicuique 2 flor. Ungar. praesentavit, facultati autem quattuor in moneta parva Ungaricali, 12 solidis profloreno computatis, persolvit.
Successori meo in decanatu in numerata pecunia obtuli ac praesentavi, habito prius calculo seu facta ratione, 7 flor. 3 solid. 16 den. Pedellus ab inscriptis accepit 2 gross. A decano iuxta statutorum ordinationem. Summa prius tacta mansit illesa.666
Hec atque alia667non pauca, quae tamen silentio involvere decrevi, meo in decanatu, qui certe ob tantas partium668discordias difficilis mihi fuit, contigerunt. Laus sit eterne Trinitati, quod omnia prospere et feliciter nacta sunt finem, quantum ad facultatem attinet; partes vero suum expectare habent eventum, si modo quempiam res ipsa nanciscatur. [fol. 116v]669
Decanatus quartus doctoris Iohannis Gasstgeb670
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.394, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.394/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success