Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1527] Anno Domini etc. 1527, die sancti Colomanni, que erat 13. Octobris, electus fuit in decanum doctor Vuilhelmus Puelinger, qui ex decano precedenti percepit ladulam cum libro statutorum et pecuniam nullam.604Pauca in hoc suo decanatu acta fuerunt, quia universitas pene tota desolata erat et sine studentibus, cuius ruine et decrementi causam quidam Martinum Lutherum dicebant, qui universitates et generalia studia improbabat propter assiduam ethnicorum et gentilium lectionem, ut Aristotelis etc.
Hoc anno in estate Clemens VII. cum 13 cardinalibus et tota urbe Romana a divi Caroli Cesaris militibus capitur et in custodia in arce S. Angeli longo tempore servatur. Moverat enim cum complicibus suis Cesari iniustum bellum, qui erant Rex Franciscus Gallie, nuper eciam in insigni victoria apud Paviam a Cesare obtenta captus et postea in Hispaniam ad Cesarem per mare adductus, Veneti, Florentini etc.
Hoc anno serenissimus Princeps noster Ferdinandus in Regem Ungarie et Bohemie legittime eligitur et Prage 17. Februarii cum Anna charissima coniuge coronatur, in Ungaria autem tercia Novembris iterum cum conthorali sua. Nam Iohannes Comes Cepusiensis se auxilio et ope quorundam regnicolarum in regnum intruserat, coronam eciam sanctam, ut vocant, quam apud se multis annis in eum aliquando usum contra regni iura retinuerat, capiti suo in Alba Regali per quosdam complices supraponi fecerat, infelici satis auspicio. Nam paulo post suam coronacionem profligatus est cum toto exercitu suo apud castrum Tokhay in Rippa Tibisci. Vitam sibi Comes infami fuga protelavit, ita hodie misere cum certis adherentibus in Ungaria vagatur, castris suis amissis et perdito omni suo patrimonio.
Anno eodem natus est filius gloriosissimo Cesari Carolo et Philippus vocatus ab avo suo, et 2. Augusti natus est pariter filius serenissimo Ungarie et Bohemie regi Ferdinande, fratri suo, et vocatus est Maximilianus, rursus ab avo paterno. Ita hoc anno quatuor archiduces Austrie vixerunt, quorum vitam et fortunam augeat et conservet Deus, cuius nutu nati sunt etc.605
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.369, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.369/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success