Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[20. September 1524] Die 20. Septembris convocatur facultas ad audiendam petitionem duorum magistrorum in artibus et medicinae baccalaureorum, qui concorditer petiverunt admitti ad examen pro licentia suntque ad idem admissi statim et sequenti die domino vicecancellario presentati, a quo ipsis aperta est cancellaria: Mag. Hypolytus Hasenzagel, Mag. Huldrichus Fabri.564
Conclusit eodem die facultas, quod cum longe antea doctor Homerus Tichtel facultati et doctoribus supplicarit pro admissione ad repetendum fueritque ab eis admissus et punctus praeterea assignatus, quo tempore etiam facultati et singulis doctoribus iuxta constitutiones et privilegium divi Maximiliani, Romanorum Imperatoris semper augusti felicissimae recordationis, satisfecit, deinde vero aliis causis intervenientibus hactenus a suo proposito retractus et remoratus; si eandem repetitionem ab hoc tempore intra tres angarias perficeret adhuc, retineret locum ante alios post promotos, idque ei nomine facultatis per litteras significaretur, quod et ipse antea facultati scripsisset atque rogasset, boni consulerent suam in repetendo procrastinationem, quae non sua culpa incidisset etc.565
Exposui pro vino et fractibus 36 den.566
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.349, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.349/charter>, accessed 2025-08-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success