Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[24. Juli 1524] Die 24. Iulii562congregata est facultas ad deliberandum super commissione illustrissimi Principis universitati facta ad examinandos libros Martini Lutheri aliorumque Lutheranorum atque extrahendos hinc articulos in compendium, nova dogmata in dubium et disputationem revocata habentes. Super qua facultas deliberavit in hunc modum:
Quum nemo563debeat mittere falcem in messem alienam, inhaerendum esse commissioni serenissimi Principis, cum qua se in hoc negotio facultas remittit ad dominos theologos istarum rerum eximie peritos atque pontificia autoritate haereseos inquisitores, quibus tam ex officio quam professione incumbat haec tractare. Medici sua habent, quae tractent.
Exposui pro vino et fructibus 23 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.344, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.344/charter>, accessed 2025-08-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success