Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[17. April 1508] 17. mensis Aprilis habita est congregatio facultatis ob certas dissensiones et discordias in universitate273 ex parte electionis rectoris ortas, et quia Mag. Theodericus, assertus rector, decanum facultatis nostre bina vice ad Consistorium suum vocavit, facultas deliberatissime variis pregnantibus causis mota, conclusit ex votorum pluralitate, quod decanus facultatisnostre nullatenus Consistoria prefati asserti rectoris visitet, donec res ista finaliter per totam universitatem determinetur.
Eodem die clarissimus ac egregius vir dominus doctor Ioannes Angrer a iuridica facultate ad nostram congregationem missus, ibidem facultati nostre lamentabiliter iniurias facultati sue per non canonicam electionem rectoris illatas denuncciavit, preterea petens humiliter, ut facultas medica compaciatur et cordi et animo easdem recipiat, assistenciam quoque sue facultati hoc in negotio zelo sancte iustitie faciat.
Facultas conclusit, quod decanus unum ex doctoribus secum recipiat et prefato domino doctori Angrer responsum facultatis dicat hoc pacto: Facultas perpendens electionem esse invalidam et nulliter factam, et per eandem iuridicam facultatem enormiter esse lesam et spreta274m, illis consideratis et quibusdam aliis, facultas medica vult facultati iuridice hoc in negotio adherere et fidelem facere assistenciam atque eorum appellationi pro viribus adherere. [fol. 43r]275
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.126, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.126/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success