Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1507] Die sancti Colomanni electus est in decanum facultatis nostre egregius dominus doctor Iohannes Marquardus, cui precedens decanus presentavit presentanda in presencia facultatis.
Item doctor Iohannes Newman eodem die dedit censum obligatum pro estivali mutacione 4 flor. Renens. boni ponderis, qui cum reliqua pecunia post computum relicta, videlicet 9 flor. 7 sol. 3 den. cum quattuor predictis in summa 13 flor. 7 sol. 3 den. repositifuerant in ladulam integre.
Conclusum fuit eodem die, quod ad ladulam facultatis deinceps seniores duo habeant claves post decanum, in quam pecunia facultatis semper reponatur.264
Eodem die Iohannes Salianus,doctor Ferrariensis, petivit admitti ad repeticionem et consorcium facultatis. Conclusum, quod supersedeat nunc a tali peticione propter multas causas ad aliquos annos ex causis legittimis facultatem moventibus. 265
Post paucos dies decanus convocavit facultatem ad instantiam certorum doctorum, qui proponere volebant quedam pro incremento facultatis, sed quia decanus propter iniurias iniuste et indebite sibi factas recessit de congregacione, non scripsit quid actum fuerit, nec hodie scit aut scire cupit, quid factum sit.266[fol. 42r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.122, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.122/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success