Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[2. August 1447] Item 2. die Augusti fuit congregata facultas ad deliberandum super articulis infrascriptis sub pena non contradicendi: Ad audiendum suplicacionem cuiusdam bacalarii eiusdem facultatis petere volentis admiti ad examen pro licencia in eadem facultate et ad presentandum domino cancellario vel tenenti ipsius locum; ad audiendum suplicacionem bedelli et ad cogitandum de ipsius solario.
De primo articulo suplicacio fuit exaudita et suplicavit Mag. Petrus de Novo Foro. De secundo articulo bedellus petivit, quod daretur sibi solarium a facultate et quod haberet collectas angariatim ab audientibus seu scolaribus in eadem facultate, et nomen bedelli est Ieorius Popfinger de Nördling. [fol. 19v]232 facultas deliberavit, quod in futurum bedellus debet habere collectas secundum hunc modum, quod quilibet bacalarius in medicinis vel magister in artibus, existens suppositum in facultate medicine, tenetur dare bedello angariatim 10 den.; quilibet vero scolaris in eadem facultate, non magister in artibus, 1 gross.233
Item facultas convenit bedellum234, scilicet Ieorium Popfinger de Nördling, a proxima mutacione futura, scilicet a festo Collmanni, per annum et dabit bedello per unam mutacionem 12 sol. den., scilicet per annum 3 libr. den., et ipso bedellus promisit facultati servire a proxima mutacione futura per unum annum; et movebatur facultas, ex quo duo fuerunt admissi ad presentandum domino cancellario vel vicario eius, ut examinentur ad promovendum ad licenciam in medicinis, ne forte, postquam reciperet ab eisdem in promocione licencie vel doctoratus, vellet resignare oficium, ut non posset.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.92, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.92/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success