Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[12. Mai 1487] Anno prescripto, die Pangracii, congregata fuit facultas medicine propter articulum infrascriptum:
Ad audiendas litteras heri domino nostro rectore [sic!] ex abbate Scotorum transmissas domum facultatis nostre concernentes et ad deliberandum super eisdem, quid fieri expediat.
Litterarum autem tenor erat iste828: ,Ioannes abbas monasterii Scotorum pereximio domino rectori. Eximie domine rector. Ex cellerario nostro dominacio vestra accepit, facultatem medicorum de sua domo retroactis annis numero non paucis nobis fundalem censum non solvisse atque ideo hanc judicio fundali nunc nobis plene adiectam esse; attente rogamus id dicte facultati reserari et eidem domum ipsam nostri loco vendicioni exponi. Si illi animo est eam rehabere, mite agemus; sin autem, amodo utemur eo jure, quod nobis in iam dicta domo competit. Hac in re vestra dominacio gratam nobis exhibebit complacenciam merita vicissitudine recompensandam.'
Quibus litteris auditis mirabatur facultas de domino abbate, quonam jure quonam modove hanc domum sibi adiudicatam habuerit, cum postulacio census nunquam ad facultatem pervenerit; item facultas nunquam admonita, vocata vel citata a quocumque ad aliquod est judicium. Nihilominus tamen super articulo predicto in hunc modum conclusit, quatenus decanus pro tempore petat dominum nostrum rectorem nomine tocius facultatis, ut idem dominus noster rector loquatur gracioso patri domino abbati tamquam persona media inter eundem et facultatem, quod facultas viderit istas litteras, quas equiori animo et benigniori interpretacione [fol. 109v] accepit et intellexit, quam verborum rigor pre se ferat, confidatque de sua graciosa paternitate, quod eadem sua graciosa paternitas non velit erga facultatem medicine alium animum habere, quam facultas ad suam graciosam paternitatem habeat, presertim in predictarum litterarum benigna interpretacione; quodque, si quid fundalis census ex domo facultatis medicine dandum sit, dabitur, ut intelligat sua graciosa paternitas negligenciam hactenus factam, non tamen affectatam, velle resartiri [sic!], et gerat se sua graciosa paternitas quemadmodum speramus et petimus erga facultatem medicine, ut alii sue paternitatis predecessores. Si autem sua graciosa paternitas duriorem se reddiderit, quod tamen minime de sua paternitate speramus, cogetur facultas medicine hac in re universitatem ante omnia et principem pro consilio et auxilio implorare.
Quam quidam [sic!] causam dominus rector diligentissime et prudentissime, ut alias in aliis semper solet facere negociis, circa predictum dominum abbatem tractavit et ad talem condicionem causam istam redegit, quod dominus abbas contentus est, ut illud de censu fundali dandum nondum datum, sed neglectum adhuc detur, reliqua omnia missa faciens.829 Et ita factum est. Dedi enim sibi 50 den. pro vigintiquinque annis ab anno Domini 1461. exclusive computando usque ad currentis anni decursum eciam exclusive. Ad festum ergo Mihaelis, quod feliciter veniat Deo dante, proxime venturum solvendus restat census fundalis anni presentis, duo puta denarii et non plures; quod et ego ipse sum facturus, si vita comes mihi erit.830
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.387, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.387/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success