Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[21. Jänner 1487] Anno Domini 1487., ipsa die Agnetis Virginis, in sero infra terciam et quartam, venerabilis ac egregius arcium et medicine doctor dominus Udalricus Eberhardi ex Nurburga Claustrali, tunc temporis nostre alme universitatis rector dignissimus, debitum carnis solvit, filius mihi dilectissimus et protunc dominus meus et preceptor, cuius anima Deo vivat Amen.822 Illo defuncto difficultas fuit, quis deberet mandare pro rectore eligendo; secundo quis debeat presidere in aula; tercio quis resignare aut verbum facere deberet in aula; quarto quis juramentum a procuratoribus novellis recipere deberet et quomodo qualiterque ista omnia acta sunt, clare videbitur in libro actorum nacionis Austrie anno salutis 1487. in procuracia Mag. Martini Stainpeyß de Bienna etc. 823
Obiit similiter doctor Iohannes Wisinger de Patavia in suo rectoratu et sepultus est in cenobio Neuburgensi in capitulo, ubi sanctus Leopoldus suam habuit sepulturam. Acta sunt hec anno salutis 1506., tunc vigente peste in Bienna etc.824 [fol. 109r]825
Decanatus quartus826.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.385, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.385/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success