Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[3. Juli 1486] Tercia die Iulii congregata fuit facultas prenominata super articulis infrascriptis: Ad audiendum conclusionem universitatis ex parte stipendiatorum factam et ad deliberandum, quid expediat. Secundus articulus ad locandum domum prenominate facultatis. De primo articulo, quia universitas pecuniis carebat, conclusum fuit, quod decanus nomine medicine facultatis contribueret pro expensis mittendorum secundum convenientem proporcionem aliarum facultatum, ut sic universitas in suo esse et vigore permaneret. Fuerunt autem electi egregii viri Mag. Iohannes Kaltenmarcter, rector protunc nostre alme universitatis, Mag. Ieronimus Hollenprunner, sacri juris doctores, et Mag. Bartholomeus ex Grein, doctor sacre theologie, ad accedendum regiam Maiestatem pro impetrando stipendio diu non percepto. Postea in die sancti Udalrici convenientibus decanis singularum facultatum presentavit decanus theologie 4 aureos Ungaricales, decanus facultatis juris similiter 4, decanus facultatis medicine 2 flor. Ungaricales, decanus autem artistarum 6 aureos Ungaricales porrexit, eo adiecto, si prenominati electi deficerent in expensis, quod tunc facultates plus contribuerent juxta condignum, ita quod quelibet facultas secundum quantitatem stipendii maiorem aut minorem minus aut plus contribueret.819
Super articulo secundo conclusum fuit, quod domus facultatis pro futuro anno locaretur Mag. Paulo Ursenpeck pro 9 flor. Ungaricalibus cum condicionibus expressis supra.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.380, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.380/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success