Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[22. Juli 1484] Item 22. die Iulii, scilicet in festo sancte Marie Magdalene, fuit congregata facultas medicine ad providendum domui facultatis eiusdem et eius librarie, ad locandum eciam domum. Et fuit locata venerabili ac egregio viro Mag. Paulo Ursenpeck ex Deckendorff, arcium et medicine doctori, pro 9 flor. Ungaricalibus sub condicionibus per quemlibet hospitem de cetero observandis, notatis in decanatu olim venerabilis et egregii viri domini doctoris Casparis Griessenpeck anni 1465., folio 61. Item de cetero eciam facultas vult esse libera quoad anathomiam celebrandam, in libraria eciam quilibet doctorum liber sit intrare librariam sine condicione hospitis; volumus eciam esse liberi, quemadmodum precedenter, quoad congregaciones in domo fiendas etc.807 [fol. 106v]808
[1484/ 1485]
Decanatus tercius. 809
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.371, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.371/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success