Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[14. April 1480] Anno Domini 1480., in die sanctorum Tiburcii et Valeriani martirum, fuit congregata facultas, sed non tota simul,sed successive duo vel unus et non diu manserunt, sed tandem venerunt doctores omnes preter unum et dominum Mag. Bernhardum, quare protunc non fuit electus decanus, licet doctores dederunt vota, propter absentem doctorem. Et tunc in fine venit medicus de Babenberga, qui tamen diu foras expectavit, tandem in fine venit cum notario et tribus testibus ad stubam, solum duobus doctoribus presentibus, videlicet doctore Hermanno Haym et doctore Iohanne de Selgestat, et voluit aliqua coram eis proponere. Fuit sibi dictum, quod faceret illos secum intrantes exire; sed ipse noluit et vocavit notarium et dixit eciam aliis studentibus, quod deberent manere. Tunc ambo doctores surrexerunt et dominus doctor Mag. Iohannes recessit. Coram alio doctore et Friderico bedello commisit notario, quod conficeret sibi instrumentum, et dedit sibi pecuniam et ammonuit testes. Tunc postquam exivit portam domus, dixit in platea publice, quod nichil posset expedire cum talibus capitibus etroclitis. Tunc statim Fridericus dixit: ,domine notarie, hoc notate, quia hoc est scandalosum´. [fol. 102r]764
[Nach dem 14. April 1480] Anno Domini M.°CCCC.°Ixxx.0, post festum Tiburcii et Valeriani, electus est in decanum Mag. Iohannes ex Säligenstat, arcium et medicine doctor, cui decanus precedens presentavit ladulam magnam cum in ea inclusis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.343, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.343/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success