Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[15. Februar 1470] Item feria quinta ante festum Symonis et Iude post disputacionem facultas medicine habuit stacionem in lectorio et fuit ibi motum ex parte Georii Unreyn, quod decanus deberet agere in causa sua. Decanus misit postea sepius Fridericum ad domum prefati Georii, ut videret, an homines essent cum eo eum urinis, quia procurator facultatis medicine misit Fridericum ad decanum, quod nichil posset efficaciter agere, nisi facultas habeat certum testimonium de eo, quod practicaret; isto habito, tunc cum bedello Friderico vellet facere diligenciam; et semel ambo quesiverunt eum in domo, sed non est inventus; postea Fridericus in platea sibi obviavit et ab eo quesivit, qua hora deberet venire ex parte facultatis. Tunc respondit Georius, quod non vellet expectare nec practicaret, sed esset cyrurgicus. Decanus vidisset libenter, quod Fridericus pluribus vicibus eum visitasset; respondit Fridericus, quod si faceret, forte semel eum invaderet et percuteret; et sic timuit et sic nunquam procurator potuit venire ad presenciam suam. [fol. 73v]697
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.294, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.294/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success