Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[21. Juli 1469] Item sexta feria ante festum Marie Magdalene accessit facultas consistorium rectoris petens ibi, quatenus legeretur littera imperialis ex parte facultatis medicine rectori et decanis transmissa, et lecta fuit, et inter cetera Imperator wult in eadem littera, quod rector et decani conservent facultatem medicine in suis ordinibus et statutis, et ulterius nullus admittatur ad practicandum, nisi per facultatem admissus; dicit enim, quod sua intencio non sit, ymo nec placeat, quod aliqui practice sine consensu facultatis se ingerant. Secundo petivit facultas, quatenus daretur sibi copia littere lecte, quod annuerunt concorditer. Tercio petivit, quatenus fiat execucio istius mandati imperialis, et sic deliberarunt in pleno consistorio, quatenus fieret mandatum generale ad valuas collegii, ne quis ulterius practicet in medicina, nisi facultas eum admiserit; quod si quis repertus fuerit, tunc ipso facto penas maiores universitatis incurrat678, et statim contra eum fiat execucio et declaracio earundem in valuis collegii et ad sanctum Stephanum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.285, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.285/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success