Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[29. Mai 1469] Item secunda feria ante festum Corporis Christi congregata fuit facultas in domo Mag. Michaelis Schrick ad audiendum supplicacionem cuiusdam nobilis dicti Ruckendorffer, qui veniens proposuit, quomodo vetula in Kranaw optaret beneficium absolucionis ab excommunicacione et promitteret se ulterius non practicaturam, petens nomine eius, ut facultas annueret absolucionem dare. Proposuit eciam, quomodo iniuria esset facta huic vetule per sentenciam excommunicacionis in eam latam, quod tamen longe a veritate existit, et facultas respondit protunc forma articulorum supradictorum, et ita nobilis dictus abscessit cum suis sodalibus importune et animo turbato etc.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.278, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.278/charter>, accessed 2025-06-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success