useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.276
Signature: 1.2.276
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Mai 1469
Sitzung vom 20. Mai 1469  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [20. Mai 1469] Deinde sabbato ante Penthecostes, et fuit 20. die Maii, congregata fuit facultas super articulo infrascripto: Ad audiendum supplicacionem vetule in Kranaw, que noviter venit de Romana curia, et ad deliberandum, quid expediret. Qua comparente coram doctoribus petivit,. quatenus sibi indulgerent propter Deum, quod tam graviter totam facultatem offendisset cum practica sua contra Deum et salutem anime sue et recognovit se ibidem deceptam dyabolica fraude; proposuit eciam, quomodo fuisset in curia Romana et per suum confessorem remissa ad officialem Wyennensem pro impetrando beneficio absolucionis ab excommunicacione. Noluerunt enim confessores Romani pontificis absolvere eam sine consensu partis lese et excommunicatoris. Deliberatum erat protunc per doctores, quod decanus coadiuncto sibi Mag. Casparo Griessempegk, doctore medicine, adiret dominum officialem et proponeret sibi mentem facultatis in hunc modum:

    Primo quod dicta vetula suis expensis daret instrumentum, in quo confiteretur se errasse et contra salutem anime sue diu practicasse et populum decepisse necnon in corpore et anima periclitasse, promittendo in hec de cetero talia nullatenus facere nec occulte nec manifeste sub pena excommunicacionis late sentencie et eciam corporalis sibi infligende protunc; secundo, quod, ex quo infamasset facultatem medicine in suis doctoribus, dicendo eos victos fuisse ab ea et sibi ad suas interrogaciones satisfacere non potuisse, quod ante beneficium absolucionis restitueretur publice fama bona toti facultati medicine in hunc modum, quod publice in ambone hic in Wyenna, superius in Newburga Claustrali, in Tulna, ad Sanctum Ypolitum, in Mellico, expensis prenominate vetule populo intimaretur, quod predicta vetula in Kranaw graviter Deum offendisset, in medicina practicando, in qua tamen nullatenus edocta esset, et quod in istis decepisset plurimos homines pro suis bonis, ymo corpore et anima plures interemisset, et quod fuisset in curia Romana confessa talia enormia peccata et Romani confessores absolvere eam noluissent, sed eam ad officialem, qui eam excommunicavit, remiserint, ut idem absolveret eam, facta tamen parti lese restitucione sue fame.665 Item quod prestaret juramentum corporale ewangeliis tactie, se de cetero nec directe nec indirecte, publice aut occulte practicaturam nec umquam contra facultatem acturam aut pocius contra salutem anime sue; tercio fuit deliberatum, quod, ex quo publice peccasset, quod sic eciam publice puniretur ita, quod ad unam horam vel mediam staret in cippo cimiterii sancti Stephani in Wyenna in die festo conveniente populi multitudine, ut quilibet recognosceret se errasse visitando dictam vetulam pro medicina et quod bene prius sit actum per officialem, qui eam excommunicavit ad instanciam facultatis propter suam contumaciam et inobedienciam, ut sic totus populus videret modo, quod ista vetula decepisset omnem hominem ad eam venientem. Ista fuerunt proposita eodem die domino officiali in presencia dicte vetule. Super quibus quesivit dominus officialis, an ista omnia vellet facere, et [fol. 70r] eam informavit diligenter, quod omnia et singula bona consciencia obligaretur de jure adimplere, et nisi omnia ista faceret, eidem beneficium absolucionis impendere non vellet nec posset. Respondit dicta vetula, quod omnia esset parata facere, sed tercium, scilicet stare publice in cippo, non vellet facere, et petivit prostrata in terram id relaxari. Sed protunc fuerunt sibi multa dicta, quomodo hoc esset sibi valde salutiferum et peccatorum suorum deletivum, sed non potuit protunc informari, ut condescenderet, nec nos protunc volebamus relaxare, et ita discessimus a domino officiali, nec plus protunc fuit expeditum.666

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    665 Am linken Seitenrand entlang dieses Abschnittes wurde mit anderer Schrift vermerkt:
    666 Wechsel der Tinte aber selbe Hand.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.