Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[3. Mai 1468] Item in festo Invencionis sancte Crucis congregata fuit facultas in causa Katherine Gruntenerynne in Roraw, et fuit conclusum, quod deberet citari per dominum officialem, quod et factum fuit. Et in primo termino non comparuit, quia misit nunccium, qui juravit publice in consistorio domini officialis, ymo super ewangelio, quia propter egritudinem non potuisset venisse; quod tamen falsum fuit, quia per fidedignos compertum fuit, quod non erat egra. In sequenti termino comparuit et juravit, quod in futurum nunquam vellet practicare; quod eciam non tenuit. Quapropter fuit excommunicata hic ad sanctum Steffanum publice in ambone et in Nauburga [sic!] Claustrali, in Tulna et eciam ad Sanctum Ypolitum et sic permansit in excommunicacione per tempus decanatus mei.649
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.265, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.265/charter>, accessed 2025-08-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success