Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[3. Mai 1466] Eodem die sancte Crucis ut supra, singulis facultatis medicine congregatis doctoribus, motus fuit articulus ad audiendum desiderium testamentariorum olim domini doctoris Mag. Conradi de Muldorff felicis memorie ex parte cuiusdam stubelle in domo facultatis medicine per prefatum doctorem constructe et ab eodem cuidam Mag. Ruperto testate etc. Et super isto protunc conclusum fuit articulo, quod stubella prenominata propter maiorem pacis tranquilitatem ac domus utilitatem pro conpetenti, si possit prenominato a Mag. Ruperto conparari precio, conparari debeat ab eodem; quod et factum fuit, quia pro 4 fuit libr. den. Wienn. conparata.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.241, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.241/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success