Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[14. September 1465] Item domus fuit locata Mag. Nycolao a festo sancti Geori anno, qui fuit annus millesimus etc. 66us, usque ad festum Geori, qui erat 67mus, pro 10 flor. Ungaricalibus boni auri et completi ponderis. Sed censum, quem dederunt michi testamentarii prenominati Mag. Conradi, qui fuit 3 flor. Ungaricales et 7 sol. den., quia 12 sol. den. fuerunt defalcati propter hoc, quod non impediverunt habitacionem Mag. Conradi complete usque ad festum sancti Geori, racione cuius peccunie dedi testamentariis recognicionem et quietanciam sub sigillo facultatis, et eandem peccuniam dedi facultati in computo in die Exaltacionis sancte Crucis.
Item testamentarii dederunt michi duos libros, qui fuerunt nominati in ultima voluntate domini doctoris, quorum primus fuit Galieni de interioribus in pergameno et ligatus in asseribus, secundus vero fuit eciam pergameneus in coopertorio et fuit in alchamiam; quos eciam presentavi facultati. [fol. 64r]617
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.239, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.239/charter>, accessed 2025-08-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success