Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[30. August 1465] Tricesima die mensis Augusti ex parte locacionis domus facultas medicine conclusit, quod per annum futurum locaretur Mag. Conrado Prawn de Muldorff sub moderamine et condicione talibus ut infra; vult tamen facultas semper esse libera ad locandum domum cuicumque placuerit:608
Primo, quod annuatim pro censu solvat 10 flor. Ungaricales justi et boni ponderis, cuius medietatem ad festum sancti Georgii et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis aut Colomanni persolvat.
Secundo, quod teneat domum munde et non cum violencia frangat vel frangere permittat januas vel alias partes domus sine licencia et consensu facultatis.
Tercio, si contingat ipsum exire civitate, quod secure domum provideat cum uno honesto substituto facultati placibili, qui domum conservet sine molestia et violencia et vicinorum perturbacione, et quod incendia in domo facultatis per ignem proprium aut per ignem inhabitantis domum non committantur, alioquin facultas huiusmodi dampnum aput prefatum Mag. Conradum repeteret.
Quarto wlt facultas, quod prefatus Magister reformare debeat reformanda parva domus facultatis, que non vetustate nimia periclitantur, ut sunt fenestralia vulgariter fensterprett, vitree fenestre, cacabi fornacis, funes pro urnis, educere fimum et nives, huiusmodi omnia et similia supratacta ad expensas proprias et non facultatis reformet et disponat609. [fol. 61v] Item in maioribus reformandis, que vetustate corrumpuntur, inhabitans domum nichil novi mittat reformare ad expensas facultatis, nisi cum consensu decani protunc, et si inhabitans domum protunc fuerit in officio decanatus, tunc cum consilio et consensu duorum seniorum facultatis, si eis videbitur, ad expensas facultatis mittat illa maiora et necessaria reformare; quod si secus fecerit, sit ad expensas protunc inhabitantis.610
Quinto, quod teneat domum honeste, non hospitando in ea clamorosos vel pertubatores vicinorum, neque ante prefatam domum facultatis de suis permittat fieri clamores et huiusmodi molestias.
Sexto, quod fornaces domui inutiles cum periculo et stubellam parvam611 in kamera magna superius sine licencia facultatis constructas destruat et ammoveat.
Septimo, quod si prefatus Mag. Conradus aliquot supratacta non observaverit, quod tunc stet in arbitrio facultatis eum amplius servare in domo facultatis aut abicere.
Ultimo conclusit facultas, quod predictus Magister se manu propria hiis supra narratis in librum actorum redactis subscribat, illa velle observare. Paucis transactis post hoc supra narrata et Mag. Conrado oblata in lectorio dominorum medicorum, facta disputacione ordinaria per seniorem nostrum Mag. Michaelem Schrickh, prefatus Mag. Conradus obligavit se coram tota facultate tunc ibi existente, velle illa omnia observare; sed petivit, quod stubellam in kamera magna observare possit. Ad peticionem suam, doctoribus deliberatis, exauditus fuit, sic quod teneret prefatam stubellam cum camino et cannis suis sine periculo domus, et ita finaliter Mag. Conradus habet se subscribere.
Item exposui 4 den. Item 20 den. in domo Schrickh. [fol. 62r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.231, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.231/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success