Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[15. April 1465] Anno Domini M.°CCCC.° sexagesimo quinto, secunda ferya Pasces, que erat dies sequens festum sanctorum Thiburcy et Valeriani martirum, est electus in decanum facultatis medicine Caspar Griessenpeckh, arcium et medicine doctor, cui postea in die sancte Sophie, doctoribus singulis predicte facultatis congregatis, decanus precedens presentavit librum statutorum et actorum cum ladula et in ea contentis, et facto computo in archa presentavit 58 flor. Ungaricales et 1 flor. Renensem, et 53 den. cum 1 obulo, et ex debito extra archam relicto adhuc presentare debuit 6 sol. den. minus 14 den., ubi pedello predicte facultatis florenum Ungaricalem presentavit, qui de eius muto [sic!] prefatos 6 sol. den. minus 14 den. presentare haberet michi ut decano nomine facultatis. Quod factum est; de quibus exposui 9 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.223, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.223/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success