Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[13. Oktober 1464] Anno Domini 1464., in die sancti Colomanni, electus est in decanum prefate facultatis prenominatus Magister et pro eo die exposuit pro facultate in censu domus 8 flor. Ungaricales et pedello 13 sol. den. minus 3 den. et 6 sol. 3 den. et sic integrum solvit censum pro eodem anno; computus autem prenominati decani adhuc manet salvus588 pro futuro tempore faciendus. Item in archa presentati sunt michi 70 flor. Ungaricales et 1 Renensis et 54 den. Item postea exposuit de archa facultatis 12 flor. Ungaricales pro litera imperiali.
Item pro eadem mutacione dominus doctor Mag. Nicolaus de Ratisbona est electus in lectorem facultatis loco domini doctoris Mag. Iohannis de Kirchaim, et factum est hoc per scolares facultatis nostre, cui eleccioni facultas annuit et consensit ac preces ad dominum Imperatorem misit eundem electum conservando, quod factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.221, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.221/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success