Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[14. August 1463] Item in dye 14. mensis Augusti facta fuit congregacio super articulis infrascriptia: Primus ad deliberandum, quid expediat pro archula facultatis sita in capella collegii ducalis, an debeat excipi et reformari in seris et aliis, ut possit thezaurus facultatis amplius ibi reponi. De illo articulo conclusum fuit, quod debet excipi et reformanda reformari et thezaurus facultatis imponi et postea reponi ad prefatum locum.
Secundus articulus fuit super supplicacionibus et iniuriis. Circa istum articulum petiverunt doctores novelli prenominati admitti ad facultatem; quod recepto ab eis juramento factum est, ut petiverunt. Ceterum duo eorum, scilicet Petrus Marolt et Stephanus Kuelant, petiverunt dispensacionem super juramento, quo juraverunt legere per annum. Cum quibus fuit dispensatum taliter, si non possent legere et haberent alios status, esset cum eis dispensatum; sin autem daret se oportunitas, quod bene possent legere sine eorum gravamine, quod tunc legerent, tamen non deberent esse asstricti.
Exposui pro una semella et una octava vini 9 den. et prius in una alia congregacione 24 den. Item dedi portanti ladulam de collegio 7 den. Item 12 den. cantoribus pro vino. Item pro reformacione ciste 64 den. Item in festo sanctorum Cosme et Damiani magistro chori 60 den., de quibus dedit officianti 2 gross., cantori 32 den., organiste 32 den., levitis 14 den. Item pro duabus missis 14 den., pro requiem simplici 24 den. Item famulis campanatoris de gracia 7 den. Item recepi a tribus doctoribus 6 flor. auri et 1 ab uno baccalario et de intytulacione habui a duobus scolaribus et uno baccalario 8 gross. [fol. 56r]
[1463/ 1464]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.216, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.216/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success