Charter: Documents of Early England Data Set 00760374
Signature: 00760374
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1265-01-28 - 1266-01-28, THIRSK, YORKSHIRE, NORTH (ENGLAND)
(Agreement, ) Givers: Elias son of Elias de Knol, Hawisa wife of Elias Receivers: John of Alta Ripa, Matilda wife of JohnSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760374
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760374
x
Anno Gracie m cc lx quinto die Jovis proximo post Conversionem sancti Pauli apud Tresk coram domino Ricardo de Midelton tunc justiciario domini regis facta est Hec concordia et convencio inter Elyam filium Elye de Knol et Hawisiam uxorem ejus ex una parte et Johannem de alta Ripa et Matildem uxorem ejus ex altera videlicet quod de hereditate que fuit Rayneri de Archis predictis Elie et Hawisie [...] remanebit imperpetuum tota terra de Staverbot [...] et totum pratum quod predictus Reynerus habuit in Langerstrother juxta capellam et homagium et servicium de Arneclive [...] que Elias de Gikeleswyk tenuit de predicto Reynero et tria tofta in villa de Ketelwell scilicet que Reynerus de Archis et Wymerus molendinarius et Johannes filius Thome tenuerunt in eadem villa cum una integra acra terre in predicta villa [...] Predicto vero Johanni et Matildi uxori ejus [...] remanebit imperpetuum tota terra de Hapton que fuit Reyneri de Archis [...] tam in dominicis quam in serviciis et decem bovate terre in villa de Heyton [...] et tota terra de Rathemel quam Raynerus de Archis et Sarra uxor ejus tenuerunt in eadem villa [...] et facient unusquisque servicia tenementis pertinencia ubi prius fieri solebant De advocacione autem ecclesie de Arneclif de qua eodem tempore fuit contencio ita provisum est quod predictus Elias et Hawisia uxor ejus eodem tempore ad eandem ecclesiam debuerit presentare et presentabant quia eodem tempore vacabat Johannes autem de Alta Ripa et Matildis uxor ejus alias presentabunt cum proximo vacaverit et tercio Elias et Hawisia uxor ejus presentabunt et sic semper transibit presentacio ab uno ad alium et ad eorum heredes eodem modo usque in eternum [...]
Source Fulltext: Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.
Comment
Date: Anno Gracie !m cc lx quinto! die Jovis proximo post Conversionem sancti Pauli (28th January 1265 - 66) A.D. FeastCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760374
Editions:
- Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.
Places
- THIRSK, YORKSHIRE, NORTH (ENGLAND)
Keywords
- General:
- Agreement
Documents of Early England Data Set 00760374, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00760374/charter>, accessed 2025-07-19+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success